monumenta.ch > Beda Venerabilis > 36 > 37 > sectio 65 > > sectio 129 > 38 > sectio 11 > 12 > sectio 189 > bnf11947.141 r > 1 > csg48.124 > sectio 354 > sectio 361 > 25 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 8
VIII ID. OCT. Natale Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesarea, urbe Palaestinae, sub Decio praeside. Haec cum nollet idolis sacrificare, primo adhibita est illi olla plumbo fervente impleta: postea abscissae sunt illi mamillae, et lampades ardentes adhibitae; deinde in caminum ignis ardentis missa est: quae cum in nullo ibi fuisset laesa, ad extremum decollata est, et continuo de collo eius exivit columba alba; cuius corpus rapuerunt Christiani, et conditum aromatibus sepelierunt.